Carl Orff - Catulli Carmina - Actus Iii lyrics
rate meVIII- ODI ET AMO
Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris?
nescio, sed fieri sentio et excrucior.
IX- AMABO MEA DULCIS IPSITILLA
amabo mea dulcis Ipsitilla.
meae deliciae. mei lepores.
iube ad te veniam meridiatum.
et si iusseris illud adiuvato
ne quis liminis obseret tabellam.
neu tibi lubeat foras abire.
sed domi maneas. paresque nobis
novem continuas fututiones.
verum si quid ages statim iubeto.
nam pransus iaceo et satur supinus.
pertundo tunicamque palliumque.
X- AMEANA PUELLA DEFUTUTA
Ameana puella defututa
tota milia me decem poposcit.
ista turpiculo puella naso.
decoctoris amica Formiana.
propinqui quibus est puella curae.
amicos medicosque conuocate.
non est sana puella. nec rogare
qualis sit solet aes imaginosum.
XI- MISER CATULLE
miser Catulle. desinas ineptire.
et quod vides perisse perditum ducas.
fulsere quondam candidi tibi soles.
cum ventitabas quo puella ducebat
amata nobis quantum amabitur nulla.
ibi illa multa cum iocosa fiebant
quae tu volebas nec puella nolebat
fulsere vere candidi tibi soles.
nunc iam illa non vult. tu quoque impotens noli
nec quae fugit sectare. nec miser vive.
sed obstinata mente perfer. obdura.
vale puella. iam Catullus obdurat.
nec te requiret. nec rogabit inuitam.
at tu dolebis cum rogaberis nulla.
scelesta. vae te. quae tibi manet vita.
quis nunc te adibit. cui videberis bella.
quem nunc amabis. cuius esse diceris.
quem basiabis. cui labella mordebis.
at tu Catulle desinatus obdura.
XII- CATULLE! LESBIA! NULLA POTEST MULIER
Catulle! Lesbia!
Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
vere, quantum a me Lesbia amata mea est.
Nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,
quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.