Carl Orff

Carl Orff - Catulli Carmina - Actus I lyrics

rate me

I- ODI ET AMO

Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris?

nescio, sed fieri sentio et excrucior.

II- VIVAMUS MEA LESBIA

vivamus mea Lesbia atque amemus.

rumoresque senum severiorum

omnes unius aestimemus assis.

soles occidere et redire possunt.

III- ILLE MI PAR ESSE

ille mi par esse deo videtur.

ille si fas est superare divos.

qui sedens aduersus identidem te

spectat et audit.

dulce ridentem misero quod omnes

eripit sensus mihi. nam simul te

Lesbia aspexi nihil est super mi

uocis in ore.

lingua sed torpet. tenuis sub artus

flamma demanat. sonitu suopte

tintinant aures. gemina et teguntur

lumina nocte.

otium Catulle tibi molestum est.

otio exsultas. nimiumque gestis.

otium et reges prius et beatas

perdidit urbes.

IV- CAELI, LESBIA NOSTRA

Caeli. Lesbia nostra. Lesbia illa.

illa Lesbia quam Catullus unam

plus quam se atque suos amauit omnes

nunc in quadruuiis et angiportis

glubit magnanimi Remi nepotes.

V- NULLI SE DICIT MULIER MEA NUBERE MALLE

Ah mea Lesbia!

nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi.

non si se Iuppiter ipse petat. dicit.

sed mulier cupido quod dicit amanti

in vento et rapida scribere oportet aqua.

Get this song at:  amazon.com  sheetmusicplus.com

Share your thoughts

0 Comments found