Azam Ali

Azam Ali - O Quanta Qualia lyrics

rate me

O quanta, qualia sunt illa sabbata

Quae semper celebrat superna curia,

Quae fessis requies, quae merces fortibus,

Cum erit omnia Deus in omnibus

Vere Ierusalem est illa civitas,

Cuius pax iugis est, summa iucunditas,

Ubi non praevenit rem desiderium,

Nec desiderio minus est praemium

Quis rex, quae curia, quale palatium,

Quae pax, quae requies, quod illud gaudium,

Huius participes exponant gloriam,

Si quantum sentiunt, possint exprimere

Illic ex sabbato succedet sabbatum,

Perpes laetitia sabbatizantium,

Nec ineffabiles cessabunt iubili,

Quos decantabimus et nos et angeli

Perenni Domino perpes sit gloria,

Ex quo sunt, per quem sunt, in quo sunt omnia,

Ex quo sunt, Pater est, per quem sunt, Filius

In quo sunt, Patris et Filii Spiritus

Get this song at:  amazon.com  sheetmusicplus.com

Share your thoughts

0 Comments found